라틴어 문장 검색

menti, gutturis, colli, non obesi sed suculenti, lactea cutis, quae propius inspecta iuvenali rubore suffunditur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:1)
haec mihi cum meis praesule deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia, mons ab occasu, quamquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tamquam gemino fomite effundit, quattuor a se circiter iugerum latitudine abductos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:4)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:2)
nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 11:1)
sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:3)
Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:2)
Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes Dulce sonant tenui gutture carmen aves, Fert casiam non culta seges, totosque per agros Floret odoratis terra benigna rosis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 328)
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, ita venter gutturque resident esurialis ferias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 14)
sed quom adhuc naso odos obsecutust meo, da vicissim meo gutturi gaudium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 27)
Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua statuam, quae tuo gutturi sit monumentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2101)
Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natione Medullorum est genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis gutturibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장81)
angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttvr 'angit guttur' bene dicimus, 'angit oculos' non procedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2601)
Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, vertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION