라틴어 문장 검색

Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:2)
Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba, vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro, et, quantum ira sinit, formosa:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:1)
Et casu solito formosior Aesone natus illa luce fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:4)
Sed non formosius isto viderunt oculi telum iaculabile nostri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:7)
Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque calebat coniugis abrepti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:6)
Hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:7)
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit et inludens nostras Tirynthius artes cunarum labor est angues superare mearum, dixit et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 6:2)
Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis et placet, et possim, si non sit frater, amare, et me dignus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:5)
cultus erat pueri, facies, quam sive puellae, sive dares puero, fuerat formosus uterque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:8)
nec nuda minus formosa videtur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:14)
Instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quidquid dolet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:5)
Atque ita "quis deus hunc formosis" inquit "iniquus perdere vult caraeque iubet discrimine vitae coniugium petere hoc?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:2)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos levat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, perque leves auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:8)
cumque aliquis dicet fuit haec formosa dolebis, et speculum mendax esse querere tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 719)

SEARCH

MENU NAVIGATION