라틴어 문장 검색

uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:2)
id de imperatore Romano, quantum postea euentu paruit, praedictum Iudaei ad se trahentes rebellarunt caesoque praeposito legatum insuper Syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:2)
cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:2)
At ille Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 18:1)
Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 2:2)
Iamque barbari deserto oppido, qua quemque metus agebat, diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 2:1)
Atque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 27:2)
Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram admovit exercitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 25:3)
Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 20:3)
an non experti, subitus cum luce fugata horruit imbre dies?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 55:1)
nec te furiis et crimine matrum terra fugat meritique piget meminisse prioris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 87:1)
continuo dant terga metu versique per agros diffugiunt, quae sola salus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 272:1)
nempe adsunt, qui monstra fugent, Aquilonia proles non externa mihi;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 483:1)
'o qui patria tellure fugatum quaerentemque domos his me considere passus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 249:2)
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati Liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non verita est divos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION