라틴어 문장 검색

Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장42)
Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장47)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)
Quae cum ita sint, cumque omnium status numerorum colligatione fungatur, eum quoque numerum necesse est in propria semper sese habentem aequaliter substantia permanere, eumque compositum non ex diversis -- quid enim numeri subatntiam conungeret, cum ipsius exemplum cuncta iunxisset?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De substantia numeri 1:4)
Inaequalis vero quantitatis gemina divisio est. Secatur enim quod inaequale est in maius atque minus, quae contraria sibimet denominatione funguntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 2:1)
Superparticularium quoque infinita est multitudo ob eam rem, quod eiusdem species interminabili progressione funguntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 1:6)
Quodsi manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:7)
si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:19)
Messium aedilicia functum potestate Acyllam iubet proficisci.
(카이사르, 아프리카 전기 33:5)
Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:11)
Initio quaesturae suae eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem sibi constituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largitum esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:2)
Cum in Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant — excepta enim legione sexta, quam secum abduxerat Alexandrea veteranam multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac navigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:1)
His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장4)
Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION