라틴어 문장 검색

quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:25)
si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:70)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
accepta clade queruntur et seri transacta gemunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:287)
hoc mille gementis Italiae clades impensaque saecula bellis, hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebant, ut Gildo cumularet opes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:53)
pro funera tanta, pro labor!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:55)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:273)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
Iam foedera gentes exuerant Latiique audita clade feroces Vindelicos saltus et Norica rura tenebant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:138)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
altius haud umquam toto descendimus ense in iugulum Scythiae, tanta nec clade superbum contudimus Tanain vel cornua fregimus Histri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:237)
miratur sua quemque domus cladesque renarrant ordine;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:244)

SEARCH

MENU NAVIGATION