라틴어 문장 검색

Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:1)
Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 100:6)
nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas usquam repertas esse dixisti, - furum id magis factum quam deorum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 100:6)
eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 8 4:4)
heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 38A 3:3)
quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 4:3)
ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 2:13)
Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:10)
Tusculano emptor nemo fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:9)
Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:8)
at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:9)
si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:4)
cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:5)
Rosci emptor est Chrysogonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:8)
nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION