라틴어 문장 검색

neque ego hercule fur, ubi vasa praetereo sapiens argentea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:14)
peccavit et fur est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:5)
An tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 130:2)
ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium tyrannum, occidere, negemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 153:2)
non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 153:3)
ex minore, si furem occidere licet, quid latronem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 182:3)
quodsi duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, putet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 367:2)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
furem video, inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 190:5)
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:3)
an, qui tyrannum mortem compulit, tyrannicida;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:3)
illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 208:1)
ut hic, fur quadruplum solvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:3)
colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:1)
aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 232:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION