라틴어 문장 검색

nihil huic navali exercitui, Triplae hospitato, adversari aut contradicere potuit, propter aquarum fiduciam quam habebant, et urbis intolerabilem multitudinem quae illis in littore ad auxilium semper affluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:11)
- Rex cum magno gaudio peregrinos suscipiens, cum suis consulit, qualiter eorum auxilio contra Sarracenos utatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 3:2)
Ubi regem reperientes, auxilio sibi adesse in omnibus devoverunt ad quaecunque animus illius verteretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:3)
Quibus statuto die collatis, et diversa referentibus ac sentientibus, tandem visum est universis sanius esse consilium, quatenus urbs Sagitta, quae est [0657A] Sidon, obsideretur, si forte Dei auxilio et viribus novi exercitus terra et mari superari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:1)
Hoc regis studium et intentio ut sonuit in auribus habitatorum urbis Sagittae, et intolerabiles copias armatorum Japhet ad auxilium regis confluxisse, vehementer exterriti sunt, metuentes sic in ore gladii regis consumi et subjugari, quemadmodum aliae civitates Caesarea, Assur, Acra, Caiphas, Tabaria attritae sunt et subjugatae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:2)
- Bothero auxilium Brodoan implorante, Tankradus a civibus invitatus non tamen intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 35:3)
- Quomodo Tankrado Femiam expugnante, duo filii principis occisi auxilium illi dederunt contra Botherum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 39:2)
nunc audientes quia denuo Tankradus Femiam obsederat, et Brodoan nihil adversus eum poterat, nuntios Tankrado miserunt quomodo sibi in auxilium et ultionem sanguinis [0664A] patris sui venirent, si utile et acceptum sibi suisque videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:2)
Tankradus autem, nuntiis eorum auditis et benigne remissis, libenti animo eos sibi in auxilium adfuturos annuit, foedus cum eis percutiens de omnibus quae circa urbem et adversus cives et Botherum acturus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:3)
et ideo nunc apud et refugium et auxilium quaerimus, fidem quaerimus et inimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:7)
Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
Audientes autem cives quoniam auxilium regis praevenisset [0668A] et rex in brevi subsequeretur, aperientes portas egressi sunt ad resistendum inimicis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:4)
- Christianis praedae intentis, et ab hostibus pene praeventis, rex adfuit auxilio hostibus plurimum spoliatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 65:3)
Ad ultimum vero videns Boemundus suos defluxisse, plurimos ad auxilium imperatoris migrasse, et minus ac minus in assultu urbis eos laborare, consilio suorum credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:1)
- Quod Christiani navale certamen inierunt contra Babylonios, in auxilium Sidoniis missos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION