라틴어 문장 검색

paganis nimium gloriantibus, ipso cum magna suorum parte ibidem occiso, inimici loco funeris dominati sunt, et totam illam regionem suo dominio subdiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 33 36:3)
subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:8)
Hinc, qui nobiscum sunt, vos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.
(아우구스티누스, 편지들, 14. (A. D. 397 Epist. XLII) Dominis Laudabilibus In Christo Sanctissimis Fratribus Paulino et Therasiae Augustinus In Domino salutem9)
Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:8)
Unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiceretis quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:9)
magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:3)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
Nemo glorietur in homine, et alio loco:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:3)
Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non deus dederit sed ipsi sibi, non utique in domino sed in semet ipsis gloriantur.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:5)
Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:15)
Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:8)
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 1:1)
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 2:1)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
irasci turpe esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION