라틴어 문장 검색

Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:1)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 14:4)
Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:6)
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:1)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:1)
Vbi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:4)
si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:8)
proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 8:2)
sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:3)
nam rursus glutinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:6)
et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:4)
si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula est ab ulteriore ora excidenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:2)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:7)
quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION