라틴어 문장 검색

Maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 326:1)
nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 55:1)
Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 378:2)
ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 44:1)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)
et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 163:1)
eumenen haud in tempore abesse - Romae tum erat - credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 135:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam provenit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 145)
sin east quam incerte autumo, hanc congrediar astu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 132)
Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 122)
praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 3114)
ita docte atque astu filias quaerit suas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS58)
sed ut astu sum adgressus ad eas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4106)

SEARCH

MENU NAVIGATION