라틴어 문장 검색

Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi neque eras inmunis, Enipeu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:3)
Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:5)
Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:7)
Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:10)
muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:9)
Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:1)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)
coeunt fiuntque parentes, perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:5)
Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:5)
Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque parve columbarum demptusve cacumine nidus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:19)
gramine contacto coepit mea praeda moveri et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:10)
en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim, ut tua sim, voveo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 5:5)
gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis variasque coloribus herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:5)
Tempora saepe gerens faeno religata recenti desectum poterat gramen versasse videri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION