라틴어 문장 검색

ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:2)
grammaticis autem poeticas dedimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:4)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
nos ipsam nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 206:2)
an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 155:1)
est autem duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:3)
ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:4)
cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 212:1)
sed ea, quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:1)
horum tradere praecepta et grammatici solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 218:2)
circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est, quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiiciatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 220:2)
est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:1)
quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 156:3)
et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit quaedam versiculorum genera vel membra, sicut molestos incidimus grammaticos, quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina varias mensuras coegerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:3)
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION