라틴어 문장 검색

"Sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamvis absenti blandiebantur."
(아풀레이우스, 변신, 5권259)
"Sed protinus sanctissima - vera enim dicenda sunt - et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:18)
Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino, cognosco non Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:1)
"Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:11)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:7)
"Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:9)
At ego, quamquam iam bellule suffarcinatus, gratiosum commendatioremque me tamen ei facere cupiens esurienter exhibitas escas appetebam:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:4)
"Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:5)
aegrum sanus et prudens fatuum.
(ARCHIPOETA, I8)
qua prudentes praeteris,
(ARCHIPOETA, VII4)
nemo prudens ambigit te per dei nutum
(ARCHIPOETA, IX9)
Sed ille, ut diximus, nimia clementia et prudenti consilio usus, ne ad regni periculum perveniret, ita fieri noluit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:2)
De qua prudenti consideratione pauca de pluribus posteris imitanda scribere decrevimus, scilicet, quae ad necessitatem animae maxime pertinere intelliguntur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:4)
Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION