라틴어 문장 검색

nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:5)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:3)
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver- borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:5)
magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:4)
Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:2)
In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 2:3)
vehemens et interdum irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:5)
In eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:7)
Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:3)
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
atque haec omnia vitae decorabat gravitas et integritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:9)
haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION