라틴어 문장 검색

Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Hac qua sol vagus igneas habenas Inmittit propius iugatque terrae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 16:2)
Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua velit ire sed angusto prius ore coercens Insultare docet campis, fingitque morando.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:3)
Ille gravi subito devinctus vulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 10:3)
Sic, quum, compage soluta, Saecula tot mundi suprema coegerit hora, Anticum repetent iterum chaos omnia;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:26)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:23)
Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas In campum sonipes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:35)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
nunc aries suspenso fortior ictu Incussus densi compagem solvere muri Tentat, et impositis unum subducere saxis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:47)
Hic Latiae rostro compagem ruperat alni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:47)
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit, Ad summos repleta foros, descendit in undas, Vicinum involvens contorto vertice pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:64)
Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae, Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:49)
quippe stimulo fluctuque furoris Compages humana labat, pulsusque deorum Concutiunt fragiles animas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:23)
sonuit victis compagibus alnus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION