라틴어 문장 검색

ceterum uti militare nomen, grave inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique, quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 4:1)
haustae aut obrutae urbes, fecundissima Campaniae ora;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장8)
crebrior fama tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso gladio iugulum eius hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장11)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장1)
simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장11)
et propria vi Crispus incubuerat delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam senatus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium postularent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장5)
tum incubuit hostium acies, integris ordinibus, robore et numero praestantior:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장5)
luce prima in ferrum pectore incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장8)
per omnia Italiae municipia desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장4)
ira militum in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장4)
et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장2)
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장4)
reliquae in litore captae, aut nimio ruentium onere pressas mare hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장7)
eo intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION