라틴어 문장 검색

sicut enim maiores se sermone cognoscunt, ita infantes parentes risu se indicant agnoscere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 603)
risus enim est quidam poeta, qui ait "praetextam in cista mures rosere camilli".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1814)
risuque soluto id est cachinno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3861)
oraque corticibus sumunt h. c. quia necesse erat pro ratione sacrorum aliqua ludicra et turpia fieri, quibus posset po- pulo risus moveri, qui ea exercebant propter verecundiae remedium hoc adhibuerunt, ne agnoscerentur, ut personas factas de arborum corticibus sumerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3871)
alii dicunt oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo commovendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38913)
"cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:4)
nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
hoc ille initio, consecutis multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장2)
Maximi risus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장7)
risus cum velit, cum velit fletus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:3)
Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem vel potius summum et singularem virum - nemo dicet secus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 2:2)
non risu potius quam oratione eiciendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 43:2)
Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:2)
audi reliqua et risum contine, si potes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION