라틴어 문장 검색

talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장12)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장10)
nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus ludis, quos ut parum celebris et tantae voci angustos spernebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 33장2)
Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis hortos continuaverat, ignis propinquaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장1)
sed solacium populo exturbato ac profugo campum Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem inopem acciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장3)
hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장10)
Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant laetitia spectaculi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장1)
Igitur coepta luce Milichus in hortos Servilianos pergit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장1)
continua hinc et vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장3)
etenim quid mirum e longinquis provinciis haud veniri, cum plerique adepti consulatum et sacerdotia hortorum potius amoenitati inservirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장5)
Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus vesperascente iam die.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장1)
nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant, ut prata separent, ut hortos rigent:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 2:2)
Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장1)
nec eo segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum flebilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION