라틴어 문장 검색

Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:5)
acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장9)
quod postquam Sallustius Crispus particeps secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera promeret monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장8)
remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장11)
Arminius colligi suos et propinquare silvis monitos vertit repente:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장2)
Tunc contractos in principia iussosque dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장1)
sed crebris epistulis Tiberius monebat rediret ad decretum triumphum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장4)
'patres conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non sponte sustuli sed quia princeps monebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장5)
et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam insectandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장10)
circumdata hinc regi specie honoris valida manus, tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장2)
Adfluebant centuriones monebantque prompta illi legionum studia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장1)
id Sentius Pisoni per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne provinciam bello temptet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장5)
quosque Germanici memores aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장6)
utque premeret vulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio celebratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장2)
Fulcinio suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam violentia praecipitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION