라틴어 문장 검색

Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장47)
Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장50)
Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manus Dei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장31)
Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
— Sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat — Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:6)
Quos infelicissimos esse iudicarem si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:14)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:5)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 1:6)
iam signa tubaeque mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:318)
Quo facto inedia et siti compulsus deponit ignaviam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:2)
Nam frigus ignaviam creat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:2)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION