라틴어 문장 검색

ignominia ad Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:4)
histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:3)
quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 3:2)
nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis euidens sit contemptu magis quam gratia electum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 1:3)
quosdam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit contemptu sui et noua spe id ausos opinatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 3:3)
Milites pars uictoriae fiducia, pars ignominiae dolore ad omnem licentiam audaciamque processerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 2:1)
scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:2)
Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 20:1)
Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 38:2)
incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 39:2)
Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 23:6)
Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 8:2)
"Universos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id, quod ne admitteret, praestare non potuit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:15)
1. Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 41:1)
Sed ubi honor non est, ibi contemptus est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION