라틴어 문장 검색

De mulieribus quoque aliis infinitis percipimus, quae suos viros et amatores eo quod eis sua non noverunt occultare secreta, turpiter in sermonis duplicitate prodidisse leguntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:15)
Sed quid ista referimus quum maiora noverimus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:8)
Mulier enim superbiae concitatione accensa nec linguae nec manus novit scelera vel convicia continere, sed omnia nefanda irata audacter committit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:2)
Sed ad modicum satis et levis occasionis verbum, immo quandoque pro nihilo, cuiuslibet mulieris accenditur ira, et in immensum eius superbia crescit, nec unquam recolere possum quod aliquis feminam potuerit quamcunque videre, quae suam noverit superbiam cohibere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:4)
Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:1)
Praeterea nulla novit mulier aliquod occultare secretum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:1)
Luxuriosa est etiam omnis femina mundi, quia mulier quaelibet, quantumcunque sit dignitatis honore praeclara, si aliquem licet vilissimum et abiectum noverit in Veneris opere potentem, illum a suo concubitu non repellit, nec est aliquis in opere Veneris potens qui etiam cuiusvis mulieris posset quomodolibet mitigare libidinem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 43:1)
Dum veritatem quaerere pertinax Ignota pandis, sollicitus parum Utcunque stet commune vulgi Arbitrium et popularis error.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:4)
Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos nouimus esse.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:13)
Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem sibi preuidit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum nouit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet ciuitatem Babilonie.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:27)
Non usquequaque ipse mihi ignotus est liber, utpote qui in eo aliquando plurimum delectabar;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:24)
Sic et foedus illud venerabile, quod inter David et Ionathan, non spes futurae utilitatis, sed virtutis contemplatio consecravit, multum utrisque novimus contulisse, cum illius industria vita sit alterius reservata, illius beneficio, huius non sit posteritas deleta.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:4)
Nam et ego ista novi, sed tuum erga eum animum non ignorans, nihil tibi de his loqui praesumpsi.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:49)
Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:4)
Unde non parvas discordias inter eos, qui putabantur amici, ortas novimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION