라틴어 문장 검색

Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 70:1)
At si ex senectute aliave imbecillitate id est, recte inungi potest et melle quam optimo, et cyprino, et oleo vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 73:1)
Pupilla funditur et dilatatur, aciesque ejus hebetescit, ac paene *. Difficillime genus id imbecillitatis eliditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 78:2)
Praeter haec imbecillitas oculorum est, ex qua quidam interdiu satis, noctu nihil cernunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:1)
nisi festinare cubantis imbecillitas cogit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:10)
Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum imbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:2)
maximeque ubi ambulando id elicere imbecillitas prohibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:10)
Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:4)
nam industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 11:2)
Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:4)
quas cum in agri culturam transtulit, non tantum in ipso servo quantum in universa re detrimenti dominus capit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:2)
nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 1:4)
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:1)
neque illos imbecillitatis damnandos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장7)
nec infringendum consulis ius, cuius vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION