라틴어 문장 검색

Ut videtur, sed me nemo de inmortalitate depellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:6)
quem enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:3)
cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri vellet, multam vero inquit operam, amici, frustra consumpsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:1)
Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem ipsa morte quaerebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:1)
est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:7)
Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:2)
Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:1)
*̓αγαθη` δ' ἔρισ cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:3)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
Eritne permanens promissio, quae nihilominus oritur tamquam obstinata resistentia illius quod est authenticum?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:7)
59. In Maria, Filia Sion, perficitur diuturna historia fidei Veteris Testamenti per narrationem tot fidelium mulierum, incipiens a Sara, mulierum quae, iuxta Patriarchas, sedes erant in qua Dei promissio adimplebatur novaque vita oriebatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:1)
Suscita in nobis desiderium eius vestigia sequendi, et terram nostram relinquendo et eius promissionem excipiendo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 120:1)
"unum sed orans flagito, indutiarum paululum, quo fungar efficacius promissionis munere, dum tota digestim mihi Christi supellex scribitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.42)

SEARCH

MENU NAVIGATION