라틴어 문장 검색

Similiter Phryges fabulis et sacrorum administra­tionibus inmutatis circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 7:1)
Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 8:1)
Recepissem te, nisi anguste sederem, simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:2)
Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 18:1)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Post versus ab aliis vel ex integro vel ex parte translatos vel quaedam immutando verba tamquam fuco alio tinctos nunc locos locis conponere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 1:1)
quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta Innocua percussa sonant, sic omnia tela Respuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:44)
litora cum patriae lacrimans amat poeta quae legit inmutata aliqua parte vel personis ipsis verbis proferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 101)
me maritum respuit et Aeneam non virum, sed dominum recepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2145)
postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2194)
ad diremptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4315)
et adeo eius est inmutata natura, ut iam ubique brevis inveniatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7792)
hi autem, inmutato h in f, Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, ἀπο` τῆσ ὁρμῆσ:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6954)

SEARCH

MENU NAVIGATION