라틴어 문장 검색

Certamen sublime diu, sed moribus impar virtutum scelerumque fuit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:151)
Generatim autem dis- ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:1)
Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel viribus impar cum valentiore iungatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 13:2)
Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,nec semper idem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 8:1)
Minus enim impares suas diligunt, et ideo nec multum ineunt, nec saepius fetant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 8:2)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)
gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장2)
fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreveratque ut inparem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장2)
simul imparem oneri rem publicam, nisi vicesimo militiae anno veterani dimitterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장3)
sensit dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장8)
plerumque innocentis recenti invidiae imparis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장6)
non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장4)
quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장3)
Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장1)
destrui per haec fortunam suam Caesar imparemque tanto merito rebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION