라틴어 문장 검색

carbasea ex umeris summo collecta coibat palla sinu teretem nectens a pectore nodum, a cervice fluens tenui velamine limbus concipit infestas textis turgentibus auras, nec minus instabili sonipes feritate superbit, inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 147)
Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat vulneris impatiens arrecto pectore crura:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:10)
habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens superioris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:1)
Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:4)
Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 1:1)
Sed nec indurata despero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:5)
Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:2)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:8)
Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 6:1)
nunc levat in auras altior solito caput graditurque celsa, nunc reluctantis parat reserare fauces, verba nunc clauso male custodit ore maenaa impatiens dei.
(세네카, 아가멤논 13:3)
Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi.
(세네카, 행복론, Liber V 39:2)
Non est, quod frontem eius indures ;
(세네카, 행복론, Liber VII 139:2)
Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat, novissime indurat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:3)
mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION