라틴어 문장 검색

ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 499:1)
Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:1)
P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 213:2)
cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 268:1)
frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 51:1)
praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 401:1)
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 172)
Io, io te te, turanne, te te ego, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia, artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 424)

SEARCH

MENU NAVIGATION