라틴어 문장 검색

etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 2:1)
eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:2)
illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 3:1)
quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi vi naturam numeri contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:2)
itaque bene adhibita ratio cernit, quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:5)
vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 3:2)
Aer ille per calorem rarefactus ascendit, ob diminutam suam gravitatem specificam, & fumum implicatum rapit secum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:6)
Particulae reflectentes ea actione calefactae calefacient auram aetheream cui implicantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:9)
Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:1)
Delphinus, quasi invitet et revocet, exsilit mergitur, variosque orbes implicat expeditque.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:7)
denique nitentem contra elabique volentem inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:15)
pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:16)
"Ismenides, ite frequentes et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:8)
Erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste revincta care vale Cinyra causamque intellege mortis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:8)
et quoniam precibus temptata repugnas, vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION