라틴어 문장 검색

sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 35:2)
Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장5)
hoc, nisi provideris, ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장7)
Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장52)
Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improuiso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장35)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
Nemo statim Quiritium fidem inplorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:8)
Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
Illa quoque res morti nos alienat, quod haec iam novimus, illa, ad quae transituri sumus, nescimus, qualia sint, et horremus ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 15:5)
Istuc dementis alienatique, non fortis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:9)
inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 31:4)
Quotiens absentis uiri nomen inplorauit ?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:1)
Propitius pater ita filiam suam collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 6:4)
FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has uoces effudisse sine argumentis, sine reo.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION