라틴어 문장 검색

Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
uideo, inquam, quae sit uel felicitas uel miseria in ipsis proborum atque improborum meritis constituta.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:2)
Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:2)
Num igitur ea mentis integritate homines degunt ut quos probos improbosue censuerunt eos quoque uti existimant esse necesse sit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:5)
quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:8)
Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:11)
Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:7)
Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur, uel puniri improbos uel remunerari probos, quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas sed futuri cogit certa necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:4)
Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.
(카이사르, 내란기, 2권 31:7)
Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod debeant:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 17장2)
Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장2)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an vigilia an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperentia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium153)
qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium213)
et, ut supra (9.1‑3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장3)
Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperantia libidinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION