라틴어 문장 검색

Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione stabunt exules servos insanos esse dicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:4)
hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:1)
quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:7)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 1:1)
in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 4:1)
Magnum crimen, ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장2)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)
Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:3)
nescis, insane, nescis, quantas viris virtus habeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:1)
eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:4)
itaque non est scriptum si insanus, sed si furiosus escit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:17)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant superbiam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION