라틴어 문장 검색

Vespere autem facto, dux et tota manus illius per campestria, positis armis, pernoctans [0577B] et ignorans quomodo Tankradus cum Turcis commiserat bellum, totus adhuc de eventu illius erat incertus, quousque ea nocte media incolumis ereptus est cum suis sodalibus, quorum aliqui sagittis gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:13)
Inter haec nuntia, Boemundus, totius vitae et salutis diffisus, particulam capillorum capitis sui, signum captivitatis suae et doloris, clam per Syrum cuempiam Baldewino misit, omnibus hoc Turcis ignorantibus, quatenus sine dilatione sibi subveniens, a manibus Turcorum eum eriperet, priusquam ad ignotas et barbaras nationes illorum perveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:1)
Sed Tankradus omnia ignorans de adventu Baldewini, Jerusalem profectus fuerat ad corrumpendos principes et custodes turris David, quatenus avunculus ejus Boemundus aut ipse regnum obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 72:2)
[0588D] His itaque perfectis, quidam probi milites de domo ducis Godefridi, Rudolfus, Geldemarus, Wickerus Alemannus, Rudolfus de Montpizon, in via civitatis Caesareae, qua Sarracenos persequebantur, adventum Baldewini penitus ignorantes, tunc primum a praemissis fratribus rem cognoverunt, quomodo scilicet Baldewinus loco fratris sui Jerusalem obtinere advenisset, atque Caiphas adhuc hospitio moraretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:1)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)
Ab illo siquidem die cardinalis et [0596C] patriarcha in summa amicitia conjuncti sunt, facientes sibi cumulos ex oblationibus fidelium, ciborum vinique ac potus plenitudine nocte ac die in locis remotis perfruentes, omnia tamen haec rege ignorante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:3)
Vos gratis vota fidelium in deliciis vestris applicatis, angustiam et penuriam nostram ignoratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:3)
[0615C] Igitur hac illius fuga cognita, et in populo divulgata, universos tantus metus invasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes vitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parvi, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:1)
Comitissa vero Ida utrum capta et abducta, aut pedibus tot millium equorum membratim discerpta fuerit, usque in hodiernum diem ignoratur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:4)
Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:1)
Ex his major navis, quem supra quingentos viros absque matronis continebat, [0637A] ignorante exercitu gentilium, clam in obscura nocte repentino remigio advecta, illusis custodibus vigiliarum noctis, in portu et littore urbis Japhet resedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:4)
Unde adversus Donimanum loquens, Soldanum, regem Corrozan et Baldach, quae est civitas et caput regni Turcorum, cum universis principibus gentilium commovit ut ei adversarentur, et ultra auxilio et gratia regis privaretur, quod Boemundum hominem belligerum et tam astutum in omnibus negotiis rei militaris, et qui semper Turcis regnoque [0645A] Turcorum et Graecorum malum et insidias moliretur, ignorante rege absolvisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:2)
sed quomodo Tankradus, cum eis tam matutino [0649C] praelio conflixisset, penitus ignorabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:2)
quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION