- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Nuntiatum est tandem regi Baldewino quod hujuscemodi luxu singulis diebus convivantes fidelium vota vorarent sine modo et numero, et hoc ipsum regem non solum auditu, sed etiam facile visu posse experiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:4)
His dictis, tandem patriarcha rege a viro litteris erudito convictus, ex consilio fratris Mauritii triginta milites in conventione solidorum se procurare [0601C] promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:8)
CAP. V. - Imperatore tandem per episcopum Mediolanensium pacificato, Longobardi Constantinopolim relinquentes, Nicomediam applicuerunt civitatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 9:1)
Tandem, nunc minis nunc blanditiis populum compescentes, quemque in sua remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:2)
Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni benevolentia cordis peregrinis laxavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:8)
Tandem Pascha Domini celebrato, post aliquot dies Longobardi brachium maris transeuntes, ad civitatem Nicomediam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:14)
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
Tum tandem victus prae nimia jaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et viribus exhausta, et ipse in tentoria reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:5)
Tandem Turcorum manu intollerabili sagittis et arcu osseo invalescente, comes Blesensis victus et attritus, simili fuga qua et socii in castra relatus est, multis nobilibus viris de comitatu ejus, victis et exstinctis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:9)
quae omnia tandem illis taedio fuerunt asportare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:7)
Sic tandem Christiani milites in itinere a plurima Turcorum infestatione defensi, Stanconam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:3)
Tandem hoc ingruente saevissimo bello, et Christianorum virtute siti debilitata, et ideo minus valente et resistente, Turcorum ferocitas exaltata coepit invalescere, et Christianos victos [0620C] atrociter in fugam cogere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:3)
Comes vero tristis et dolens, et praecipue Christiani exercitus contritione anxius, viam, sicut devoverat, sub paupere et vili tegmine, patienter omnia adversa accipiens, perfecit, et in diversis angustiis tandem Antiochiam pervenit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:6)
Comes autem cum solo armigero per montana et ignotas vias arma inimicorum fugiens, ad urbem nomine Longinach, juxta Tursolt, quam Bernardus cognomine Extraneus regebat, tandem pervenit, benigne ab eo susceptus, omnibus sibi vitae necessariis administratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:1)
qui per diem et noctem in montanis et deviis multum laboravit, donec tandem in campi planitie sine requie et cibo vel equi pabulo assistens, regionis et viarum coepit reminisci.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION