라틴어 문장 검색

Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
Felicitas iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:3)
Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:1)
incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
(세네카, 메데아 4:50)
et ipse lateri iunctus atque haerens tuo sublimis inter civium laeta omina incessit habitu atque ore laetitiam gerens princeps superbo:
(세네카, 옥타비아 10:22)
sic Susa tremant positisque pharetris exarmata tuum circumstent Bactra tribunal.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 255)
nam numquam metuis loqui quod aequum est, si te Sulla premat ferusque Carbo, si tristes Marti trucesque Cinnae, et si forte tuum caput latusque circumstent gladii triumvirales);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium106)
hic si dominum seu domestica seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis mutuae vocum vices minus intelleguntur, in aurem sibi populus confabulatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:1)
iam te circumstant paradisi milia sacri;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:15)
"hunc Galatea vigens ausa est incessere bello - me quoque - perque novem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici47)
en hilaris circumstat turba tuorum defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten20)
circumstant famuli consuetaque turba obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur assiduae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam90)
Cur magis incessat superos et aena sororum stamina, quae tepido genetrix super aggere nati orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum24)
"- tantum caeli violentior aura impulsaeque noto frondes eassusque valeret exanimare timor, nec vos incessere luctu orba aveo, fixum matri immotumque manebat hac altrice nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권49)
stare adeo miserum est, pereunt vestigia mille ante fugam, absentemque ferit gravis ungula campum, circumstant fidi, nexusque et torta iubarum expediunt firmantque animos et plurima monstrant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권156)

SEARCH

MENU NAVIGATION