라틴어 문장 검색

qui terrores tandem eo evasere ut Oppia virgo Vestalis damnata incesti poenas dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 466:1)
opillia virgo Vestalis ob incestum viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha29)
bene facitis, quod abominamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 191:3)
' Non' inquit ' licebit tu de fenore atque agris quod ad vos omnes pertinet iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, videas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 432:1)
credo ab incesto id ei loco nomen factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 224:1)
quem cum incerto vado transiret agmen, fessus metu ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, iure Acheros vocaris inquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 348:1)
florem aetatis eius fructum adventicium crediti ratus, primo perlicere adulescentem sermone incesto est conatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 393:1)
Minucia virgo Vestalis incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha7)
Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam curiam facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 547:1)
sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha9)
tuccia, virgo Vestalis, incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha5)
Opimia et Florentia virgines Vestales incesti damnatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha17)
quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 28:1)
Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 422:1)
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION