라틴어 문장 검색

Ultima Lagee stirpis perituraque proles degener, inceste sceptris cessure sororis, cum tibi sacrato Macedo servetur in antro. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 26:1)
SAEPE a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:1)
"At tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:8)
"Adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:11)
"Si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:9)
"Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:7)
quid ad te, qui te intellegis innocentem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:10)
Ibi cibarius panis et holus nostris manibus inrigatum, lac, deliciae rusticanae, viles quidem, sed innocentes cibos praebeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:2)
nemo malus felix, minime corruptor et idem incestus, cum quo nuper vittata iacebat sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV4)
hunc dedit olim barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, observant ubi festa mero pede sabbata reges et vetus indulget senibus clementia porcis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI81)
Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 6:1)
nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo, sed casta inceste nubendi tempore in ipso hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:6)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Hoc animi nox ilia dedit, quae prima cubili Miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:35)
Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION