라틴어 문장 검색

nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 215:1)
In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 268:1)
Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:1)
In musica est aliquid bonum tamquam tibia aut chorda aut organum aliquod aptatum ad usus canendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 12:7)
iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:3)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit.
(세네카, 행복론, Liber IV 99:1)
nam in causa non fuisse feritatem accolarum eo apparet, quod maxime tunc trucibus et inconditis Galliae populis se inter- posuerunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:5)
quem barbarorum inconditus et barbaris quoque humanioribus gravis fremitus circumsonat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:3)
Aliorum omnium non consilia, sed fraudes et insidiae et motus animorum inconditi sunt, quos casibus adnumerat ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:2)
Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:2)
Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 19:5)
deciens nivibus canuit Ide,
(세네카, Troades 76:1)
bella canendo)
(세네카, Troades 858:1)
vates tua castra canendo magnus ero:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1015)

SEARCH

MENU NAVIGATION