라틴어 문장 검색

timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장7)
aderat sane citus equo Numida cum atrocibus mandatis, quibus Otho increpita ducum segnitia rem in discrimen mitti iubebat, aeger mora et spei impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 40장3)
desertorem proditoremque increpant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum quisque flagitium aliis obiectantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장8)
increpitis seditionis auctoribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes inviolati digrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장4)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
sed Caecina per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec per nuntios pacta perfidiae firmaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장5)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis increpantibus, nullo inlacrimante:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장17)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)
non erat dubium quantum in regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장8)
anxio deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, ne solita quidem munia usurpabat, clausus intra domum, ne qua motus novi causa vel forte oreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장13)
ceteri retro in castra perfugiunt, querente sane Civile et increpante Germanos tamquam fidem per scelus abrumperent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장8)
Civilis Baetasios quoque ac Nervios in fidem acceptos copiis suis adiunxit, ingens rerum, perculsis civitatum animis vel sponte inclinantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION