라틴어 문장 검색

secutaque anceps valetudo iram deum adfirmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장13)
tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장2)
si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 2:1)
ita ancipiti malo territi Britanni;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:1)
accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장4)
non tam praemiis periculorum quam ipsis periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua ancipitia malebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장11)
nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장5)
incipere obpugnationem fesso per diem noctemque exercitu arduum et nullo iuxta subsidio anceps:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장4)
mox utrumque consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media sequitur, nec ausus est satis nec providit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장6)
hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:2)
ipse prosperrime semper ac ne ancipiti quidem umquam fortuna praeterquam bis dimicauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 36장 1:3)
ancipiti proelio equos dimittebat et in primis suum, quo maior permanendi necessitas imponeretur auxilio fugae erepto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 60장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION