라틴어 문장 검색

Qui simul advenit, rumor de tibicine Fremit in theatro.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.9)
Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti invidia destitutus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 5:2)
omnia promittit falsumque Lavinia volnus mente premit tacita dissimulatque fremens;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권421)
Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi adiciunt, alii partes adsensibus inplent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 29:1)
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:7)
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 54:2)
Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem, Penthea sic ictus longis ululatibus aether movit, et audito clamore recanduit ira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 62:3)
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
anne quod agnae est, siqua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:32)
Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:1)
Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, saepe retemptantem totas infringere vestes sternentemque trabes irascentemque videres montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:24)
Haec ubi faticano venturi praescia dixit ore Themis, vario superi sermone fremebant, et cur non aliis eadem dare dona liceret murmur erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:1)
Tota est ex aere sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:4)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION