라틴어 문장 검색

Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 5:2)
ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:5)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:2)
habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officium ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:2)
Maiore mihi ingenio videtur esse quam ut cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad virtutem maior indoles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:6)
Ab hac etiam indole iam illa matura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:8)
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 3:1)
ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 6:2)
Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 4:1)
et alioqui meus pudor, mea existimatio, mea dignitas in discrimen adducitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:3)
Nam et C. Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 5:1)
Nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos gravissimos sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 3:1)
iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 4:1)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION