라틴어 문장 검색

Deum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ut eum ad confitendum induceret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:1)
Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:1)
Nunc consideremus qua ratione induci in arcam jubet a jumentis mundis septem et septem, masculum et feminam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:1)
Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:1)
Illud quoque studio est quaerere, quae causa est cur postea quam ingressus est Noe in arcam, et induxit animantia, post septem dies diluvium factum sit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:1)
et qualis spiritus super terram inductus, ut aquae cessarent?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 1:4)
Et induxit Dominus spiritum super terram, et cessavit aqua (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:1)
Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:6)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Post haec indumentum regale quaerebatur, et ministris fucandae purpurae tortis, confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est (ut appellant Christiani) diaconus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:1)
Cum inducti essent iussu eius quadam sollemnitate agentes in rebus in consistorium, ut aurum acciperent inter alios, quidam ex eorum consortio, non (ut moris est) pansa chlamyde, sed utraque manu cavata suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 11:1)
Haec eo fingente licentius, Eutherius (ut postulavit) inductus, iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet, velari veritatem mendaciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 3:1)
Consulatu Tauri et Florenti, inducto sub praeconibus Tauro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:4)
Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ocius dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 2:1)
et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus, exosculatum susceptumque reverenter, secum induxit per ostentationem intempestivam, nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti immemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION