라틴어 문장 검색

aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt indutae caeduntque securibus umida vina et totae solidam in glaciem vertere lacunae stiriaque impexis induruit horrida barbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:7)
frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 111:3)
narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 164:2)
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et et exasperatur et scinditur vox.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:1)
nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:2)
Laborandum est, et ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:4)
quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:6)
vitiatur enim exasperaturque sanitas mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:2)
Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:5)
Simul et emarcuit et induruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:10)
sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:2)
Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum.
(세네카, 행복론, Liber II 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION