라틴어 문장 검색

At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:1)
Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:4)
Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 9:1)
At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:8)
Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:5)
Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:1)
Vbi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:8)
Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:2)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:5)
isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:2)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:3)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:1)
At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:1)
Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION