라틴어 문장 검색

nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:3)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
ut inter eos non forensem contentionem, sed disputationem crederes incidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 71:2)
non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 31:1)
academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:1)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:3)
Si aeger esses, curam intermisisses rei familiaris et forensia tibi negotia excidissent nec quemquam tanti putares, cui advocatus in remissione descenderes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:1)
Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 11:1)
Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:2)
Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 19:2)
Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 13:2)
Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:3)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
Cui non industrio otium poena est ?
(세네카, De Providentia, book 1 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION