라틴어 문장 검색

quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum acervis alta tepefaciet permixta fiumina caede.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 20:1)
Nam cum ea que dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus - ut quandoque persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter quandoque yronice, quandoque laudabiliter quandoque contemptive canere contingit -, que circa sinistra sunt verba semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum ...
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 212:2)
Dum regionem illam passim lustrabantur copiae colonicae, Britones populatum exeuntes vexabant, intraque fines exiguos sese continere cogebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.30)
scribimus indocti doctique poemata passim.
(호라티우스의 두번째 편지, 150)
Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:13)
Urbs antiqua ruit multos dominata per annos Plurima perque vias sparguntur inertia passim Corpora perque domos, et plurima mortis imago.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:9)
quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X87)
Patentis passim domos adeunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:2)
Post illa duo clarissimarum urbium incendia late atque passim, nec per vices, sed simul pariter quasi unum undique bellum fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 2:1)
Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 17:2)
Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in principiis scriberentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:1)
Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio, diversa per populos et urbes signa cecinere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 10:2)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION