라틴어 문장 검색

sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:1)
Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 20:3)
Multorum ingeniis certatum est ad augendam eius infamiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:5)
compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:2)
Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 8:3)
" inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:2)
At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 32:3)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:2)
Nolunt solita peccare, quibus peccandi praemium infamia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 18:3)
neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 6:23)
Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:4)
Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION