라틴어 문장 검색

fugit cruorem vestemque infectam sanguine, quo feminae per mensis exolvuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장20)
accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 5:1)
pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:5)
unguebatur enim saepius aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua uel sole multo tepefacta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:2)
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam et Marium, si uis, aspice, sed reducem, nec non Antoni ciuilia bella mouentis non semel infectas aspice caede manus, et dic:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:1)
inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 3:3)
cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:2)
et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:7)
Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:2)
Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illud visurus, amplectitur perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 10:1)
Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quaesitum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 11:1)
letalesque dapes infectaque pocula cerno.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 166:1)
inrupitque domos et singultantia gestans ora manu taboque sinus perfusa recenti
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 226:1)
quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi vidit et infectae miseratus flumina Lernae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 521:1)
linquit et undantes mensas infectaque pernox sacra Medon;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION